Latin
1.11 to 1.17
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.11-17
Unproofread scanNot analysed yet
Causa etiam efficiens anteceditet sequitur effectus; materiam vero sequitur effectus. Commu niter accidentia quoque i nseparabilia sint,necesse est ut consequantur. Conjugata etiam sesevelantecedunt vel consequunturitaque hiclocus pluribus misus est,et non tam rebus ab aliisomnibus quam tractatione diversus. Ipsa enim consequentiae loeum alium facit, cum ipsa conditio consequentiæ, vei in di ff! nitione, vel in descriptione,vel in forma,vel in causa,vel in cæteris posita sit. Repugnantia vero oppositis aggregantur,ef(jcientia causis efficientibus vel materiæ effecta illi sunt consimilia loco quem Themislius posuit afine; nam causarum effectus finis est. A comparatione majoris vel minoris idem locus est qui apud Themistium inter extrinsecos locos po- J; nitur a majore et minore. A comparatione partium inter eos qui a simili ducuntur esse putandus est. Dictum est enim in quantitate similitudinem esse paritatem. Restat, locus utrisque communis,qui est extrinsecus collocatus, quem Cicero, sicut Themistius,a rei judicio esse proposuit. Et M. Tullii quidem divisio superiorem Themistii partitionem tali modo potuerit includere,quod licet in subjecta descriptione prospicere: