Latin
199 to 210
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 199-210
Unproofread scanNot analysed yet
rum casihus,id est quadam ex ipsis levi mutatione deductis. Jure igitur hi loci medii inter eos qui ab ipais et eus qui sunt extrinsecus collocalltur. Restat locus a divisione qui tractatur hoc modo: Omni,; divisio vel negatione fit,vel partitione. Negatione fit ut si quis ita pronuntiet: omne animal aut babet pedes aut non habet. Partitione vero velut si qui dividat: omnis bomo aut est sanus,aut æger. Fit autem universa divisio vel generis in species, vel totius in partes, vel vocis in proprias significationes, vel accidentis in suujecta,vel subjecti in accidentia,vel ac. cidentis in accidentia. Quorum omnium rationes in eo libro diligentius explicui quem de divisione composui. Atque idcirco inde ad horum omnium cognitionem congrua petantur exemplo. Fiunt autem argumentationes per divisionem, tum ea segregatione quae per negotionem fit, tum ea quae per partitionem. Sed qui bis divisionibus utuntur, aut directa ratiocinatione contendunt, aut in aliquod impossibile atque inconveniens ducunt, atque ita id quod reliquerant,rursus assumunt. Quæ facilius quisque cognoscet, si prioribus analyticis operam dederit. Horum tamen talia in praesens praestabunt exempla notitiam. Sit in quaestione propositum an ulla sit origo temporis. Quod qui negare volet, id nimirum ratiocinatione firmabit nullo modo esse ortum, idque directa ratiocinatione monstrabit hoc modo: Tempus aut originem habet,aut non. Sed quoniam mundus aeternus est (id enim paulisper argumenti gratia concedatur), mundus vero sine tempore esse non potuit,tempus quoque aeternum est. Sed quod aeternum est caret origine,tempus igitur originem non habet. At si per impossibilitatem idem desideretur oslendi,dicetur hoc modo: Tempus aut originem habct,aut non. Sed si tempus habet originem, non fuit semper. Tempus autem aet originem, fuit igitur quando non fuit tempus. Sed fuisse temporis est signiricatio,fuit igitur tempus quando non fuit tempus, quod fieri non potest. Non est igitur ullum principium temporis. Posito namque ut ab ullo principium cœperit, inconveniens quoddam atque impossibile contingit,fuisse tempus quando non fuerit tempus. Redilur itaque ad alteram partem, quod origine careat.