Latin
211 to 214
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 211-214
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haee, quae ex negatione divisio est,cum per ea quælibet argumenta sumuntur,fieri nequit ut utrumque sit,quod affirmatione et negatione dividitur, Itaque sublato uno alterum manet, posito altero reliquum tollitur,vocaturque hic adivisione locus medius inter eos qui ab ipso duci so. lent, alque eos qui extrinsecus assumuntur. Cum enim quaeratur an ulla sit origo temporis, sumitur quidem esse originem, et ex ea per proprium eonsequentiam de re ipsa quae quaeritur fit impossibilitatis et mendacii syllogismus. Quo concluso reditur ad prius quod verum esse necesse est. Siquidem id quod ei oppositum est ad impossibile aliquod inconveniensque producitur. Itaque quoniam ex ipsa re, de qua quæritur, fieri syllogismus solet,quasi ab ipsis locus est deductus,quoniam vero non in eo permanet, sed ad oppositum redit,quasi extrinsecussu:nilur. Idcirco hica divisione locus inter utrumque medius collocatur. At vera qui ex partitione sumunturduplicisunt modo:aliquoties enim quæ dividuntur simul esse possunt,ut si vocem in significationes dividamus, omnes simul esse possunt,veluti cum dicimus amplector aut actionem signiricat,aut passionem, utrumque simul significare potest. Aliquoties veluti negationismodo quae dividuntursimul esse non possunt, ut aut sanus est aut æger. Fit autem ratiocinatio in priore quidem modo divisionis, tum quia omnibus adest quod quaeritur vel non adest,tum vero idcirco alicui adesse vel non adesse quod aliis adsit aut minime. Nec in his explicandis diutius laborabimus, si priores resolutorii vel Topica Aristotelis diligentis animum lectoris instruxerint. Nam si quæratur utru:n canis substantia sit, atque hanc divisionem faciat colJocutor: Canis vel latrabili: animalis, vel marinre belluæ,vel coelestis sideris nomen est, demonstretque per singula et canem latrabilem substantiam esse,marinam quoque belluam et sidus substantiæ posse supponi,monstravit canem esse substantiam.