Latin
237 to 239
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 237-239
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes enim maximae propositiones vel diffinitionem continent, vel descri. ptionem, vel nominis interpretationem, vel tatum, vel partes,vel genus, vel species, vel caetera quibus differunt inter se maximæ propositiones. Nam in eo quod sunt maximae non difFerunt, sed in eo quod hæc a diffinitione quidem, illa vero a genere, aliae veniufit ab aliis locis,et his jure differre,bique earum differentiae dicuntur. Sed quoniam divisio Themistii patefacta est, nunc ad 1VI. Tullii divisionem transeamus.