Latin
226 to 236
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 226-236
Unproofread scanNot analysed yet
Item vel causæ, vel efricientes, vel materix, vel formæ, vel finis, vel effectus, vel corruptiones, vel usus, vel quantitates, vel tempus, vel modi. Quod vero proprie inseparabile vel adhærens accidens nuncupatur,id in communiter accidentibus numerabitur. Et præter baec quidem aliud quod cui. que inesse possit inveniri non potesl. Quibus ita positis inspiciamus nunc eos locos quos dudum extrinsecus pronuntiabamus assumi. Ea enim quas extrinsecus assumuntur,non sunt ita separata atque disjuncta, ut non aliquo modo quasi e regione quadam eaquae quaeruntur aspiciant. Nam et similitudines et opposita ad ea sine dubio referuntur quibus similia vel opposita sunt,licet jure atque ordine videantur extrinsecus collocata. Sunt autem haec, similitudo, oppositio,majus, minus, rei judicium, In simiJitudine enim tum rei similitudo, tum proportionis ratio continetur. Omnia enin. similitudinem tenent. Opposita vcro in contrariis, in privationibus, in relationibus,in negationibus constant. Comparatio vero majoris ad minus quaedam similium dissimilitudo est. Rerum enim per se similium discretio majus ac minus facit. Quod enim omni qualitate omnique ratione disjunctum est,id nullo modo poterit comparari. Ex rei vero judicio quæ sunt argumenta quasi testimonium præbent et sunt inartificiales loci, atque omnino disjuncti, nec rem potius quam judicium opinionemque sectantes. Transsumptionis vero locus nunc quidem in æqualitate, nunc vero in majoris minorisve comparatione consistit. Aut enim ad id quod est simile,aut ad id quod est majus aut minus, fitargumentoru,n rationumque transsamptio. Нi vero loci quos mistosesse prædiximus,aut ex casibus,aut ex conjugatis,aut ex divisione nascuntur. In quibus omnibusconsequentiaetrepugnantiacustoditur Sed ea quidem quae ex diffinitione, vel genere, vel differentia, velcausis argumenta ducuntur,rJemonstrativis maxime syllogismisvires atque ordinem subministrant,reliqua verisimilibus ac dialecticis,Atque hiloci qui maxime in eorum substantia sunt de quibus in quæstione dubitatur, ad prædicativos ac simplices, reliqui vero ad hypotheticos et conditionales respiciunt syl! ogismos. Expedilis igitur locis et diligenter tam diffinitione quam exemplorum luce patefactis, dicendum videtur quomodo hi loci maximarum sint differentiæ propositionum idque brevi,neque enim longa disputatione res eget.