Latin
28 to 38
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 28-38
Unproofread scanNot analysed yet
Ut informis adhuc civilis quæstio cum acceperit ex judiciali finem jusli,fiat ipsa civilis quæstio injudicialigenere constituta. Cum vero exdeliberativo sumpserit utile vel honestum,tunc fiet ipsa civilis quæstio in deliberativo causarum genere constituta. Si vera ex demonstratione sumpserit bonum,tum fit demonstrativa civilis quæstio. Veniunt autem ut in materiam species ex rhetorica,idcirco quod aliter in materia. sua quælibet facultas non potest operari, quam si suas adhibeat partes. Absentibus enim cunctis partibus suis rhetorica quoque ipsa est absens. Sed quoniam de speciebus dictum est rhetoricae, quoniam sunt genera causarum,ita sunt,ut omnium negotiorum quae is civili quaestione constitutasunt,accepto fine justi, judiciale sit genus; omnium vero quæ constituta suntin civili quæstione,honestum vel utilem finem ceperunt, deliberativum sit genus; omnium quoque quae in civili quæstione posita finem honesti tantum bonive sumpserunt,sit demonstrativum genus. Sed de his hactenus. Nuncde partibus l'hetoricæ providendum est. Partes enim rhetoricae sunt quinque, inventio, dispositio, elocutio memoratio, pronuntiatio. Partes autem vocantur idcirco, quiasi aliquid harum defuerit oratori,imperfecta facultas estjatque ideo quæ universam formant oratoriam facultatem,ea partes facultatis ejus dicere jus est. Sed hæ partes quoniam rhetoricæ facultatis sunt, tot amque rhetoricam facullatem com ponunt,necesse est ut ubi fuerit rhetorica integra,ipsæ quoque partes consequantrr in propriis speciebusjomnes igitur rhetoricæ partes inerunt rhetoricae speciebus. Quocirca et his civilibus negotiis tractandis adhibentur, guæ a prædictis speciebus rhetoricae informatur; seque igitur in judiciali negotio et in deliberativo et demonstrativo, inventio, dispositio, elocutio, memona, pronuntiatoque conveniunt. Quoniam vero omnis fere facultas instrumento utit-urad faciendum quod potest, erit etiam rhetoricae facultatis aliquod instrumentum; boc vero est oratio, quae parlim in civili genere versatur,partim minime. De ea autem oratione nunc loquimur quae aliquam habet quæstionem, vel qux ad finem expediendae quaestionis accommodatur;