Latin
39 to 47
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 39-47
Unproofread scanNot analysed yet
ea vero oratio quae in civili genere versatur, continue decurrit; ea vero quae non est in' civilibus causis,interrogatione et responsione lexplicatur. Sed prior rhetorica, secunda dialectica nuncupatur, quae hoc superiore differt: primum quod illa civilem hypothesim, haec thesim considerat; debinc quod illa continua, hæc intercisa oratione peragitur,et quod rhetorica oratio babet praeter adversarium judicem, dialectica vero eodem judice quo adversario utitur. Hæc igitur rhetorica oratio habet partes sex: proæmium, quod exordium est, narrationem,partitionem,confirmationem,reprehensionem,perorationem,quæ Runt partes instrumenti rhetoricæ facultatis; et quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest,eisdem inerunt. Nec potius inerunt quam eisdem ea quae peragunt admmistrabunt. Itaque et in judiciali genere causarum necessarius est ordo proæmii, narrationis atque caeterorum,et in demonstrativo deliberativoque necessaria sunt. Opus autem rbetoricæ facultatis est docere movereque, quod nihilomiuus isdem fere sex instrumentis,id est orationis partibus administratur. Par tes autem rhetoricæ,quoniam, partes suntfacultatis, ipsæ quoque sunt facultates. Quocirca ipsae quoque orationis partibus quasi instru mentis utentur in partem, atque ut his operentur, eisdem inerit. Nam in exordiis nisi quinque sint pra'dictae rhetoricæ partes, ut inveniat,disponat,eloquatur,meminerit, pronuntiet; nihil agit orator. Eodem quoque modo et reiiquæ fere partes instrumenti nisi habeant omnes rhetoricæ paries, frustra sunt. Hujus autem facultatis effector orator est,cujus est officium dicere apposite ad persuasionem. Finis autem tum in ipso, tum in altero. In ipso quidem bene dixisse, id est dixisse apposite ad persuasionem; in altero vero persuasisse. Neque enim si qua impediunt oratorem quo minus persuadeal,officio facto,finis non est consecutus, sed is quidem qui officio fuit contiguus et cognatus, con sequitur, facto officio; is vero qui extra continetur,sæpe non consequilur,neque tamen rhetoricam suo fine contentam honore vacuavit: bæc quidem ita sunt mista, ut rhetorica insit speciebus,species vero insint causis.