Latin
53 to 73
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 53-2-73
Unproofread scanNot analysed yet
Maxima propositio: De similibus idem est judicium. Item a differentia, ut si quaeratur an idem sit rex quod tyrannus. Dicemus minime,nam in rege, pietas,justitia, mansuetudo; in tyranno cuncta diversa sunt. Quæstio de diffinitione,locus a differentia. Maxima propositio: Differentium rerum non idem essejudicnmi. Contraria vero quae Cicero appellat, quatuor modis dividuntur: aut enim adversa Bunt, ut album, nigrunQ; aut privantia, ut justitia, injustitia; aut relativa,ut dominus,servuB; aut negativa, ut vivere, non vivere, Ab his omnibus ita argumenta ducuntur. Ab adversis: si bona est sanitas, mala est ægritudo; a privantibus: si injustitiam fugimus,justitiam sequamur; a relativis: quisquis pater esse vult, habeat filium; a negantibus: non me accusas fecisse quod me non fecisse defendis. Quaestiones de accidentibus. Maxima propositio: Id adversis, bus privantiet negantibus contrariasibiconvenire non posse, in relativis autem absque se relativaesse non posse. Locus a contrariis,quæ melius opposita vocarentur. Adjuncta sunt quæ finitimum tenent locum, ita ut temporibus quoque, tam antecedant, ut amorem congressio, tum rei cui adjuncta sunt hæreant, ut ambulationi pedum strepitus: tum consequantur,ut atrox facinus mentis trepidatio. Neque haec necessara sunt,sedJrequenter eveniunt. Nam neque qui congressus est, modis omnibus amavit,et qui congressus non est, uno semel aspectu in amorem incidit; et ambulante aliquo potest non esse strepitus pndum, et non ambulante pedes strepere, si uno eodemque loco consistens pedes moveat; et trepidare quis,cum nihil atrox fecerit. ,et non trepidare qui fecerit: ab bis ducetur argumentum, vel cum amare aliquem suscipiamur, quia fuerit ante congressus,vel ambulasse aliquem in locum, cum pedum strepitus fuerit audituH,ve) atrox faeinuscommisisse, quem trepidare videamus, alque in his quæstiones de accidentibus, locus ab adjunctis. Maxima propositio: Ex adjunctis adjuncta perpendi.