Latin
74 to 90
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 74-90
Unproofread scanNot analysed yet
Antecedentia vero sunt, quibus positis statim necesse est aud consequatur, velut cum dicimus si homo est, animal est. Neque in his temporibus ratio, nec rerum necessitas varia est, sed statim ut dictum fuerit id quod antecedit, id comitatur quod subsequens est. Hic vero locus totus in conditione est constitutus. Posita enim conditione si sit antecedens,esse necesse est quod consequitur, hoc modo: Si peperit,cum viro conc. ubuit,antecedens est peperisse,cum viro concubuisse consequens: nam neque illud quæriturquidprius tempore sit, quid posterius; eLsæpe ista ita variantur, ut id quod posterius est tempore,antecedens esse videatur in propositione, ut peperisse posterius est quam concubiase. Tamen si peperit, modis omnibus cum viro concubuit, et hoc praecedente et prius posito, necesse est illud intelligatur. Aliquoties vero simul sunt, ut: si sol ortus est dies est; aliquoties prius est quod praecedit,posterius quod consequitur,ut: si arrogans est, odiosus est; ex arrogantia enim quisque fitodiosus. Ex antecedenti igitur sumitur argumentum: si peperit, cum viro concubit; sumo quod antecedit, at peperit; concludo quod sequitur,cum viro igitur concubuit. A consequentibus ita sumo quod sequitur,at non concubuit cum viro, concludo quod antecedit,non igitur peperit. Quæstio est de accidente, locus ab antecedentibus et consequentibus. Maximae propositiones. -Posito antecedenti comitari quod subsequitur, perempto consequenti perimi quod antecediL. Repugnantia vero sunt contrariorum consequentia,ut vigilare,dormire, contraria sunt, stortere dormientibus adjunctum est. Stertere igitur ac vigilare repugnantia sunt,ab hisita tit argumentum: Tune eum dicas vigilare, qui stertat? Quæstio de accidente, argumentum a repugnantibus. Maxima propositio: Repugnantia sibi convenire non posse. Causa est efficicna, quae quamlibet rem præcedens efficit, non semper tempore, sed proprietate naturæ,ut sol diem. Ab bac ita sumitur argumentum: Cur esse dubites diem, cum solem in caelo esse conspicias?