Latin
58 to 67
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 58-67
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam de genere quaetio est. secundum generis formam in plura necesse est hanc constitutionem membra distribui. Omnis enim quaestio gencralis,id est cum de genere et qualitate et quantitate quaeritur facti, in uas distribuitur partes. Nam aut in praeteritum quæntur de qualitate propositi, aut in præsens, aut in futurum. Si in præteritum, juridicialis constitutio nuncupalur. Si præsentis vel futuri temporis teneat quaestionemnegotialia dicitur. J uridicialis vero cujus inquisitio praeteritum respicit, duabus partibus segregatur:autenim in ipso facto vis defensionisinest, et absoluta qualitas nuncupatur,aut extrinsecus assurnitur, et assumptiva diciturconstitutio. Sed hæc in partes quatuor derivatur: aut enim conceditur crimen, aut removetur, aut refertur, aut, quod est ultimum,comparatur. Conceditur crimen,cum nulla introducitur facti defensio, sed venia postuJatur. Id fieri duobus modis potest,si depreceris, aut purges. Deprecaris,curn nihil excusationis attuleriSiPurgas, cum facti culpahisascribitur quibus obsisti obviarique non pass it, nequa tamen personae sint, id enim in aliam constitutionem cadet. Sunt vero hæc imprudentia, casus,atque necessitas. Removetur vero crimen, cum ab eo qui incessitur transfertur in aJium. Sed remotio criminis duobus fieri modis potest, si aut causa removeatur, aut factum. Causa reo movetur, cum aliena potestate aliquid factum esse contenditur, Factum vero cum alius, aut potuisse, aut debuisse facere demonstratur. Atque haec in his maxime valent, si ejus nominis in nos intendatur actio, quod non fecerimus id quod oportuit rieri. ReferLurcrimen cum justeinaliquem facimus commissum esse contenditur, quoniam is in quem commissum sit injurius sæpe fuerit, atque in quod intenditur meruit pati. Comparatio est, cum propter meliorem utilioremve,factum quod adversarius arguit commissum esse, dofenditur. Horum vero on:- nium sunt propriae differentia? ,atque ideo minutissimæ divisiones quas rhetorum in his docendis explicandisque conscripti libri diligentius continent.