Latin
48 to 57
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 48-57
Unproofread scanNot analysed yet
Causarum vero partes status esse dicuntur,quos etiam aliis nominiLus,tum constitutiones, tum quæstiones nominare lieetjqui quidem dividuntur ita ut rerum quoque natura divisa est. Sed a princi pio,quæstionum diITerentias ordinamur:quoniam rhetoricae quaestiones circumstantiis involutae sunt omnes,aut in scriptialicujus controversia versantur,aut praeter scriptum ex re ipsa sumunt contentionis exordium. Et illae quidem qua? in scripto sunt,quinque modis fieri possunt. Uno quidem,cum hic scriptoris verba defendat,ille sententiam: atque hoc appellatur scriptum et volunt. as. Alio modo, si inter se leges quadam contrarietate diBsentiant,quas cum ex adversa partedefendont,faciunt contruversiam:atque hic vocatur status tegis contrariæ. Tertio, cum scriptum, de quo contenditur, sententiam claudit ambiguam:hæc suo nomine ambiguitas nuncupatur. Quarto vero,cum ex eo quod est scriptum, aliud non scriptumintelHgitur:quod quia per ratiocinationem et quamdam syllogismi consequentiam investigatur, raciocinatio vel syllogismus dicitur. Quinto,cum sermo est scriptus,cujus non facile vis et natura clarescat, nisi diffinitione delecta sit: hic vocatur finis vel inscriptio. Quos omnes a se differre non est nostri operis, verum rhetorici demonstrare; haec enim speculanda doctis non rudibus discenda proponimus,quamvis de eorum differentia in Topicorum commentis pertransitum disseruimus. EaruTI autem constitutionum quæ praeter scriptum in ipsarum reram cnntentione sunt positæ, ita differentiæ segregantur, ut rerum quoque ipsarum naturadiversa est. In omni enim rhetorica quaestione dubitatur an sit, quid sit, quale sit, et praeter haec, an jure vel more possit exerceri judicium. Sed si factum vel res quae intenditur,ab adversario negetur, quæstio est utrum sit,ea conjecturalis constitutio nominatur. Quod si factum quidem esse constiterit, quid vere sit id quod factum est ignoretur, quoniam vis ejus diffinitione monstranda est,dif'finitiva iciturconstitutio. At si et esse constiterit, et de rei diffinitione conveniat,sed quale sit inquiratur,tunc quia cui ge- qualitas ]neri subjici debeatambigitur,generalis nuncupatur. In hacvero quaestione etqualitatis etquantitatis et comparationis ratio versatur.