Latin
114 to 124
Boethius, De Divisione 114-124
Unproofread scanNot analysed yet
Trina igitur divisio ista si proferretur, fieret duplex. Figurarum quae sunt trilaterae, aliæ sunt æquales, alix inaequales. Insequalium aliae sunt duo latera tantum aequa habentes, aliæ tria inæqualia,id est omnia,et cum dicimus rerumomnium,alia sunt bona, alia sunt mala,alia indifferentia, quae scilicet neque bona neque mala sunt,et si ita diceretur gemina divisio proveniret. Rerum omnium alia sunt differentia, alia indifferentia. Differentium alia sunt bona, alia mala. Ita ergo divisio omnis in gemina secaretur,si speciebus et differentus vocabula non deessent. Quartam vero oppositionem diximus, quæ est secundum ad aliquid, ut pater, filius, dominus, servus, duplex,medium,sensibile,sensus. Haec igitur nullam habent substantialem differentiam, qua a se discrepent, imo potius habent hujusmodi cognationem qua ad se invicem referuntur,ac sine se essenon possint. Non estergo generis in relativas partes facienda divisio, sed tota hujusmodi sectio a genere separanda est. Neque enim hominis est species servus aut dominus, nec numeri mediuniautduplum. Cumigiturquatuorsunt differentiæ oppositionum affirmationis et negationis, si non necesse est, semper tamen relationis rejicienda est divisio, privationis et habitus, et contranorum sumendae. Maxime autem contrarietas in differentiis ponenda est, nec non etiam privatio, idcirco quoniam quiddam contra habitum contrarium videtur opponi, ut est finitum et infinitum. Quanquam enim privatio sit infinitum, tamen contrarii imaginatione formatur. Est quædam namque (utdictum est) forma. Dignum vero inquisitu est utrum in species an in differentias recte genera dividantur. Diffinitio namque divisionis est generis in species proximasdistributio. Oportetigitur secundum naturam divisionis et secundum diffinitionem. Sed hoc interdum fieri nequit propter eam quam supra reddimus cauHam. Multi enim speciebus non sunt nor mina. Atque ideo quoniam quasdam sunt prima genera,quædam ultima,quædam media, primum quidem ut substantia, ultimum ut animal,medium ut corpus,corpusnamque animalis genus cst,substantia corporis.