Latin
125 to 142
Boethius, De Divisione 125-142
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quemadmodum neque super substantiam quidquam inveniri potest,quod generis loee valeat collocari, sic neque sub animali,homo namque species, non genus est. Quare antiquior videbitur speciei divisio, si indigentia nominum non sit, quod si his omnibus non abundamus,prima genera usque ad ultima convenit in differentias separare. Hoc autem fit hoc modo,ut primum genus in suas differentias disgregemus,non in posterioris; et rur. sus posterius in suas,sed non in posterioris. Neque enim esedemsuntdifferenti a? corporisquse animalis. Si quis enim dicat:substantise aliud est corporale, aliud incorporale,recte divisionem fecerit, hae namque differentiae propriae substantiae sunt. Si quis vero sic dicat, substantiarum alia sunt animata, alia inanimata,bic non recte substantias differentias segregavit. Corporis namque differentiae hæ sunt, non substantiæ,id est secundi generis,non primi. Quare manifestum est secundum proprias differentias,non secundumposteriorisgeneris, priorum generumdivisionem esse faciendam. Quoties autem genus aut in differentias,aut in species solvitur, post divisionem factam mox diffinitiones, aut exempla subdenda sunt. Sed si quis diffinitionibus non abundat, satis est exempla subjicere, ut cum dicimus, corporum alia sunt animata, subjiciamus, ut homines vel ferse; alia inanimata, ut lapides. Oportet autem divisionem quoque,sicut terminum,neque diminutam esse, neque superfluam. Nam neque plures species quam quae sub genere sunt oportet apponi, neque pauciores, ut in seipsam divisio, sicut terminus, convertatur. Convertitur enim terminus sic: virtus est mentis habitus optimus; rursus, mentis habitus optimus virtus est. Sic etiam divisio, omnes genus aliquid eorum erit quae sunt, species proprium genus est; rursus, quælibet species proprium genus est. Fitautem generis ejusdem divisio multipliciter, ut omnium corporum, et quaecunque sunt alicujus magnitudinis. Sicut enim circulum insemicirculos, et in eoa quos Græci vocant xofjLeT? ,nos divisiones possumus dicere,distribuimus, et tetragonum alias ducta per angulum, diametro in trianguia,alias in parallelogrammata, alias in tetragona separamus.