Latin
12 to 21
Boethius, De Divisione 12-21
Unproofread scanNot analysed yet
rationalium alia mortalia, immortalia. Vel cum dicimus colorum alia alba, alia nigra, alia media. Oportet autem omnem iivisionem generis in species, aut in duas fieri partes, aut in plures. Sed neque infinitae species esse generispossunt,nec minus duabus. Hoc autem cur eveniat, posterius demonstandum est. Totum in partes divididur quoties in ea ex quibus est compositum unumquodque resolvimus, ut cum dico, domus aliud esse tectum, aliud paries,aliud fundamnntum,et hominem conjungi anima et corpore. Cumque hominis dicimus partes esse Catonem, Virgilium, Ciceronem et singulos qui cum particulares sint, vim tamen totius hominis jungunt atque componunt. Neque euim homo genus, necsinguli homines species, sed partes quibus totus homo conjungitur. Vocis autem in significationes proprias divisio fit, quoties una vox multa significans aperitur,et ejus pluralitas significationis ostenditur,ut cum dico canis quod est nomen,et hunc quadrupedemlatrahilemque designat, et cœlestum quid ad Orionis pedem morbidum micat. Est quoque alius marinuscanis,qui in immoderatam corporis magnitudinem crescens,caeruleus appellatur. Sed hujus divisionis duplex modus est. Autenim unum nomen multa significat,autoratio jam nominibus verbisque composita; et nomen quidem multa significat, ut id quod supra proposui. Oratio vero multa designat,ut aio te, Æacida,Romanos vincere posse. Et nominis quidem per significationes proprias divisio aequivocationis partitio nuncupatur, orationis veroin significationes proprias distributio ambiguitatis discretio est quam Graeci ἄμφιολίαν vocant,ita ut nomen multasignificans æquivocum: oratio vero multa designans amphibola atque ambigua praedicetur. Eorum autem quæ secundumaccidens dividuntur,subjecti in accidentia divisio est, ut cum dicimus omnium hominum alii sunt nigri, alii candidi,alii medii coloris. Hæc enim accidentia sunt hominibus,non hominum species,et homo his subjectum, non horum genus est. Accidentis vero in subjecta sectio evenit,ut est omnium quae expetuntur, alia in anima, alia in corporibus sita sunt.