Latin
22 to 34
Boethius, De Divisione 22-34
Unproofread scanNot analysed yet
Animae namque atque corpori id quod expetitur accidens,non genus,est,et boni quod in anima et in corpore est situm non sunt hæc species, sed subjecta. Accidentis vero in accidentia divisio est, ut omnium candidorum, alia suntdura,ut margarita, alia liquentia,ut lac. Liquornamqueetalbedo atque durities hicsuntaccidentia. Sed album in dura atque liquida separatum est. Cum ergo sic dicimus,accidens, in alia accidentia separamus, sed hujusmodi divisio vicissim semper in alterutra permutatur. Possumus enim dicere eorum quae dura sunt,alia sunt nigra, alia alba, et rursus eorum quæ liq uida,alia sunt alba,alianigra. Sed haec rursus conversa dividimus eorum quae sunt nigra, alia sunt hquentia, alia vero dura. Differt autem hujusmodi divisio ab omnibus quae supra dictae sunt. Nam neque significationem partiri possumus in voces, cum vox in proprias significationes discernatur. Nec partes in totum dividuntur,quamvis totum separetur in partes, nec species secantur in genera, licet genus in species dividatur. Quod vero superius dictum est hanc divisionem ita fieri, si utraque contingerent eideminessesubjecto,si atlentius perspicitur liquet. Nam cum dicirr. us eorum quae dura sunt alia esse alba, alia nigra,ut lapis atque ebenus,manifestum est ebenoutraque inesse et duritiem et nigredinem. In caeteris quoqueiddiligenslectorinveniet. Quibus autem summa operatio veritatis inquiritur,his prius intelligendum est quae sit horum omnium simul proprietas,quibusque inter se sigillatim differentiis segregentur. Omnis enim vocis et generis et totius divisio, secundum se divisio nuncupatur. Reliquae vero tres in accidentis distributione ponuntur. Secundum se autem divisionis hujusmodi differentia est. Differt enim divisio generis a vocis divisione, quod vox quidem in proprias significationes separatur. Genus vero non in significationes,sed in quasdam a sequodammodoprocreationesdisjungitur,et genus semper speciei propriæ totum est,ut universalius in natura.