Latin
222 to 238
Boethius, De Divisione 222-238
Unproofread scanNot analysed yet
Dividitur autem significationes aequivocorum vel secundum aequivocationem orationum aut diffinitione,utcum dico,homo vivit,intelligitur et verus et pictus. Dividitur autem hoc modo,animal rationale mortale vivit, quod verumest; animalis,rationalis,mortalis,simulatiovivit, quod falsum est. Dividitur etiam qualibet adjectione quæ determinet,vel generis, vel casus, vel alicujus articuli,ut cum dico: Canna Romanorum sanguine sorduit,et calamum demonstrat et fluvium; sed dividimus sic, articulo quidem,ut dicamus,hic Canna Romanorum sanguinesorduit; velgenere,ut Canna Romanorum plenus sanguinefuit; velcasu,vei numero. In illo enim singularis tantum est,in illo pluralis,et de aliis quidem eodem modo. Sunt autem alia secundum accentum,alia secundum orthographiam. Secundum accentum quidem ut pone,pone. Secundum orthographiam,ut queror et quæror, ab inquisitione et querela. Et rursus hæc secundum orthographiam ipsam dividuntur,vel secundum actio. nemetpassionem:quodquserorabinquisitionepassivum est,queror autem a querela agentis est. Ambiguarum vero orationum facienda est divisio,aut per adjectionem, ut audio Trojanos vinci, Graecos vicisse; autperdiminutionem,utaudioGraecosvicisse; aut per divisionem,ut Græei vicerunt, Trojani victi sunt; aut per aliquam transmutationem,ut cum dicitur, Audio Trojanos vicisse Graecos, ita dicamus, Audio quod Graeci vicerint Trojanos. Haec enim ambiguitas quolibet eorum modo solvitur. Non tamen ita dividenda est omnis vocum significatio tanquum generis. In genere enim omnes species enumerantur. in ambiguitate vero tantae sufficiunt, quantae ad eum sermonem possunt esse utiles quem alterutra nectit oratio. Ac de vocis quidem divisione sufficienter dictum est. Est autem et de generis totiusque divisione propositum atque expeditum. Quare de omnibus secundum se partitionibus diligentissimepertractatumest. Nuncdehisdivisionihua dicemus quae per accidens fiunt. Harum autem comm une præceptum eBt,quid quid ipsorum di vid itur in opposita disgregari, ut cum subjectum,in accidentia dividimus,non dicimus corporum alia sunt alba,alia dulcia,quae opposita non sunt,sed corporum alia sunt alba, alia nigra, alia neutra.