Latin
239 to 242
Boethius, De Divisione 239-242
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem quoque modo in aliis secu ndum accidensdi visionibus dividendum est,atque illud maxime perspiciendum est,ne quid ultra dicatur,aut minus, sicut fit in generis divisione. Non enim oportet relinqui aliquod accidens ex eadem oppositione quod subjecto illi inest quod non in divisione dicatur, neque vero addi aliquid quod subjecto inesse non possit. Posterior quidem peripaleticæ secla prudentiæ difFerentias divisionum diligentissima ratione perspexit,et per se divisionem ab ea quoe est secundum accidens ipsasque inter se disjunxit ac distribuit. Antiquiores autem indifferenter, et accidente pro genere, et accidentibus pro speciebus aut differentiis utebantur. Unde nobis peropportuna utilitas visa est, et communiones harum divisionum prodere, et eas propriis differentiis disgregare. Ac de divisione quidem omni quantum introductionis brevitas patiebatur, diligenter expressimus.