Latin
1.1.1.15 to 1.1.1.37
Boethius, De Musica 1.1.1.15-37
Unproofread scanNot analysed yet
Amica est enim similitudo. Dissimilitudo i vero odiosa atque contraria. Hincetiam morum quoque maxime permutationes fiunt. Lascivus quippe animus, vel ipse lascivioribus delectatur modis, vel sæpe eosdem audiens cito emollitur, ac frangitur. Rursus asperior mens vel incitatioribus gaudet. vel incitatioribus asperatur. Hinc est etiam quod modi musici gentium vocabulo designati sunt, ut Lydius modus, et Phrygius. Quo enim quasi unaquæque gens gaudet, eodem modus ipse vocabulo nuncupatur. Gaudet a euim gens modis morum similitudine. Neque enim fieri potest ut mollia duris, dura mollioribus adnectantur aut gaudeant. Sed amorem delectationemque (ut dictum est) similitudo conciliat. Unde Plato etiam maxime cavendum existimat, ne de bene morata musica aliquid permutetur. Negat enim esse ullam tantam morum in republica labem, quam paulatim de pudenti ac modesta musica invertere. Statim enim idem quoque audientium animos pati, paulatimque discedere, nullumque honesti ac recti retinere vestigium, si vel per lasciviores modos inverecundum aliquid, vel per asperiores ferox atque immane mentibus illabatur. Nulla enim magis ad animum disciplinis via, quam auribus patet. Cum ergo per eas rhythmi modique ad animum usque descenderint, dubitari non potest quin æquo modo mentem atque ipsa sunt v efficiant atque conforment. Id vero etiam intelligi in gentibus potest. Nam quae asperiores sunt Getarum, durioribus delectantur modis. Quai vero mansuete, mediocribus, quanquam id hoc tempore pene nullum est. Quod vero lascivum ac molle est genus humanum, id totum scenicis ac theatralibus modis tenetur. Fuit vero pudens ac modesta musica, dum simplicioribus organis ageretur. Ubi vero varie permisteque tractata est, amisit gravitatis atque virtutis modum, et pene in turpitudinem prolapsa, minimum'antiqnam speciem servat. Unde Plato praecipit minime oportere pueros ad omnes modos erudiri, sed potius ad valentes ac simplices.