Latin
1.1.1.38 to 1.1.1.46
Boethius, De Musica 1.1.1.38-46
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hic maxime illud est retinendum, quod si quoquo modo per parvissimas mutationes hinc aliquid permutaretur, recens quidem minime sentiri, post vero magnam facere differentiam, et per aures ad animum usque delabi. Idcirco magnam esse custodiam reipub. Plato arbitratur musicam optime moratam pudenterque conjunctam, ita ut sit modesta ac simplex, et mascula, nec effeminata, nec fera, nec varia. Quod Lacedsemonii maxima ope servavere, dum apud eos Taletas Cretensis c Gortinus magno pretio accitus, pueros disciplina musicae artis imbueret. Fuit enim id antiquis in a morem; diuque permansit. Quoniam vero eis Timotheus Milesius super eas quas ante repererat unum addidit nervum, ac multipliciorem musicam fecit, exegere de laconica. Consultumque de eo factum est. Quod quoniam insigne est Spartiatarum lingua S litteram in R vertentium, ipsum de eo consultum eisdem verbis Graecis apposui.