Latin
1.1.2.1 to 1.1.2.14
Boethius, De Musica 1.1.2.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quod consultum id scilicet continet, idcirco Timotheo Milesio Spartiatas succensuisse, quod multiplicem musicam reddens puerorum animis quos acceperat erudiendos, ofticeret, et a virtutis modestia praepediret, et quod harmoniam, quam modestam susceperat, in genus chromaticum. ,quod est mollius, invertisset. Tanta igitur fuit apud eos musicæ diligentia, ut eam animos quoque obtinere arbitrarentur. Vulgatum quippe est, quam sape iracundias cantilena represserit, quam multa vel in corporum, vel in animorum affectionibus miranda perfecerit. Cui enim est illud ignotum, quod Pythagoras ebrium adolescentem Taurominitanum sub' Phygii modi sono incitatum, spondeo succinente reddiderit mitiorem et sui compotem. Nam |cum scortum in rivalis domo esset clausum, atque ille furens domum vellet amburere, cumque Pytghagoras stellarum cursus (ut ei mos nocturnus erat) inspiceret, ubi intellexit sono Phrygii modi incitatum, multis amicorum admonitionibus a facinore noluisse desistere, mutari modum praecepit atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacatissimae temperavit. Quod scilicet Marcus Tullius commemorat in eo libro quem de consiliis suis composuit, aliter quidem, sed hoc modo. Sed ut aliqua similitudine adductus, maximis minima conferam, ut cum vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu (ut fit) instincti, mulieris pudicae fores frangerent, admonuisse tibicinam ut spondeum caneret Pythagoras dicitur; quod cum illa fecisset, tarditate modorum et gravitate canentis, illorum furentem petulantiam consedasse. Sed vt similia breviter exempla conquiram. Terpander atque Arion lVletbymnaeus Lesbios atque Iones, gravissimis morbis, cantus eripuere praesidio. Ismenias vero Thebanus Boetioruln pluribus, quos sckiatici doloris tormenta vexabat, modis fertur cuncta abstersisse molestias. Sed et Empedocles cum ejus hospitem quidam gladio furibundus invaderet, quod ejus patrem ille accusatione damnasset, inflexisse dicitur modum canendi,' itaque adolescentis iracundiam temperasse. In tantum vero priscæ philosophiæ studiis vis musica; artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eis lenis et quietus sopor irreperet.