Latin
Book 1, Chapter 10
Boethius, De Musica 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc igitur maxima causa fuit cur, relicto aurium judicio, Pythagoras ad regularum momenta migraverit, qui nullius humanis auribus credens, quae partim natura, partim etiam extrinsecus accidentibus permutantur, partim ipsis variantur ætatibus, nullis etiam deditus instrumentis, penes quæ saepe multa varietas atque inconstantia nasceretur, dum nunc quidem si nervos velis aspicere, vel aer humidior pulsus obtunderet, vel siccior exsiccaret, vel magnitudo chordae graviorem redderet so'num,'vel acumen subtilior tenuaret, vel alio q'uodam modo statum prioris constalltiæ permutaret. Et cum idem esset in caeteris instrumentis, omnia haec inconsulta minimæque aestimans fidei, diuque aestuans inquirebat quanam ratione firmiter et constanter consonantiarum momenta a perdisceret. Cum interea divino quodam motu praeteriens fabrorum officinas, pulsos maleos I, exaudivit, ex diversis sonis unam quodammodo concinentiam personare. Ita igitur ad id quod diu inquirebat attonitus, accessit ad opus: diuque. considerans, arbitratus est diversitatem sonorum ferientium vires efticere. Atque ut id apertius colliqueret, mutarent inter se malleos imperavit. Sed sonorum proprietas non in hominum lacertis hierebat, sed mutatos malleos comitabatur. Ubi igitur id animadvertit, malleorum pondus examinat. Et cum quinque essent forte mallei, dupli reperti sunt pondere qui sibi secundum diapason consonantiam respond''bant. Eumdem etiam qui duplus esset alio, sesquitertium alterius comprehendit, ad quem scilicet diatessaron sonabat. Ad alium vero quemdam, qui eidem diapente consonantia jungebatur, eumdem superioris duplum reperit esse sesquialterum. Duo vero hi, ad quos superior duplex sesquitertius et sesquialter esse probatus