Latin
Book 1, Chapter 11
Boethius, De Musica 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc igitur domum reversus, varia examinatione perpendit an in his proportionibus ratio symphoniarum tota consisteret. e Hunc quidem æqua pondera nervis aptans, eorumque consonantias aure dijudicans; nunc vero in longitudine calamorum duplicitatem medietatemque restituens, caeterasque proportiones aptans, integerrimam fidem diversa experientia capiebat. Saepe f et pro mensurarum modo cyathos aequorum ponderum acetabulis imimttens; sæpe ipsa quoque acetabula diversis formata ponderibus virga, vel aerea, ferreave percutiens, nihil esse diversum invenisse lætatus est. Hinc etiam ductus, longitudinem crassitudinemque chordarum utexaminaret aggressus est. Itaque invenit regulam, de qua posterius loquemur, quæ es re vocabulum sumpsit, non quod regula sit linea, per quam magnitudines chordarum sonumque metimur, sed quod regula quaedam sit hujusmodi inspectio flxafirmaque, ut nullum inquirentem dubio fallat judicio.