Latin
Book 1, Chapter 28
Boethius, De Musica 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
a Consonantiam vero licet aurium quoque sensus dijudicet, tamen ratio perpendit. Quotiens enim duo nervi, uno graviore, intenduntur, simulque pulsi reddunt permixtum quodammodo et suavem sonum, duaeque voces quasi conjuncta? in unum coalescunt, tunc fit ea quæ dicitur consonantia. Cgm vero simul pulsi, sibi quisque ire. cupit, nec permiscent ad aurem suavem atque unum ex duobus compositum sonum, tunc est quæ dicitur dissonantia.