Latin
Book 1, Chapter 29
Boethius, De Musica 1.29
Unproofread scanNot analysed yet
In his autem comparationibus gravitatis atque acuminis has consonantias necesse est inveniri, quæ sibi commensuratæ sint, id est quae notam possunt communem habere mensuram, ut in multiplicibus duplum, quod est, illa pars metitur. qu£ cinter duos est terminos differentia, ut inter duos et quatuorbinarius utrosque metitur, inter duos atque sex. quai tripla est, binarius utrosque metiatur, inter novem atque octo eadem unitas est, qnse utrosque metiatur. Rursus in superparticularibus si sesquialtera sit proportio, ut quatuor ad sex, binarius est qui utrosque metiatur, qui scilicet utrorumque est differentia. Quod si sesquitertia sit proportio, ut si octo senario comparentur, idem binariusutrosque metitur; id vero non evenit in caeteris generibus inæqualitatum, quae supra retulimus, ut in superpartiente. Nam si qninarium ad ternarium comparemus, binarius qui eorum differentia est, neutrum metitur. Nam sisemel ternario comparatus, minor est, duplicatus excedit. Item bis quinario comparatus, minor est, tertio vero supergreditur. Atque idcirco hoc primum inæqualitatis genus a consonantia: natura disjungitur amplius, quod in his quae consonantias formant, multa similia sunt, in his vero minime, id probatur hoc modo: namque duplum nihil est aliud nisi bis simplum TripJum nihn aliud nisi tertio simplum. Quadruplum vero idem est quod quarto simplum. Sesquialterum, bis medietas. Sesquitertium vero ter pars tertia, quod haud facile in caeteris inæqualitatum generis inveoitur.