Latin
Book 1, Chapter 32
Boethius, De Musica 1.32
Unproofread scanNot analysed yet
Sed inter omnes quas retulimus consonantias, habendum judicium est ut in aure, ita quoque in ratione quam harum meliorem oporteat arbitrari. Eodem namque modo auris afficitur sonis, vel oculus aspectu, quo auimi judicium numeris vel continua quantitate. Proposito enim numero vel linea, nihil est facilius quam ejus duplum oculo vel animo contueri. Item posi dupli judicium sequitur dimidii, post dimidium tripli, post triplum partis tertiæ. Quae ideo quoniam facilior esti dupli descriptio, optimam Nicomachus putat diapason consonantiam, post hanc diapente, quae medium teuet, hinc diapente ac diapason, quae triplum. mCeet'jraque secundumeumdem modum formamque dijudicat. Non vero hoc Ptolemseus eodem modo, cujus omnem sententiam posterius explicabo.