Latin
Book 1, Chapter 31
Boethius, De Musica 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
Sed id Nicomachus non arbitratur dictum veraciter. Neque enim similium esse II consonantiam, sed dissimilium potius in unum eamdemque i consonantiam venientium; graviusj vero gravi si misceatur, nullam facere consonantiam, quoniam hanc canendi concordiam similitudo non efficit, sed dissimilitudo. Quæ cum distet in singulis vocibus, copulatur in mixtis. Sed hinc potius Nicomachus consonantiam fieri putat. Non, inquit, unus tantum pulsus est, qui simplicem modumvocis emittat, sed semel percussus nervus sæpius aerem pellens multas efficit voces. Sed quia ea velocitas est percussionis, k ut sonus sonum quodammodo comprehendat, distantia non sentitur, et quasi una vox auribus venit. Si igitur percussiones gravium sonorum commensurabiles sint percussionibus acutorum sonorum, ut in his proportionibus quas supra retulimus, non est dubium quin ipsa commensuratio sibimet misceatur, unamque vocum efticiat consonantiam.