Latin
Book 1, Chapter 41
Boethius, De Musica 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de his hactenus; nunc vocum d'fferentias colest, ad se invicem sesquioctavam proportionem perpensi sunt custodire. Quintus vero est rejectus, qui cunctis erat inconsonans. Cum igitur aute Pythagoram consonantiae musicae, partim diapason, partim diapente, partim diatessaron, quae est consonantia minima, vocarentur primus Pythagoras hoc modo reperit, qua proportione sibimet haec sonorum chorda jungeretur. Et ut sit clarius qnod dictum est, sint, verbi gratia, malleorum quatuor pondera,]quæ subterscriptis numeris contineatur, 12, 9, S, 6. Hi igitur mallei, qui 12 et ponderibus vergebant, diapason in duplo a concinentiam personabant. Malleus vero -I? ponderum ad malleum 9, et malleus ponderum ad malleum ponderum, secundum epitritam proportionem diatessaron consonantia jungebatur. Novem vero ponderum ad 6, et 12 ad diapente consonantiam permiscebant. Novem vero ad 8, in sesquioctava proportione resonabant tonum. llsec ultima liyiira et in suprema calce Arithmeticæ. ligamus. Omnis enim vox aut συνεχής est, quae continua, aut διαστηματιϰή, quæ dicitur cum intervallo suspensa. Et continua quidem est, quia loquentes vel ipsam orationem legentes verba percurrimus. Festinat enim tunc vox non inhærere in acutis' et gravibus sonis, sed quam velocissime verba percurrere, expediendisque sensibus, exprimendisque sermonibus continuae vocis impetus operantur. Diastematice autem est ea quam canendo suspendimus, in qua non potius sermonibus, sed modulis inservimus. Estque vox ipsa tardior, et per modulandas varietates quoddam faciens intervallum, non taciturnitatis, sed suspensæ ac tardae potius cantilenæ. His (ut Albinus autumat) additur tertia differentia, quae medias voces possit includere, sed heroum poemata legimus, neque continuo cursu, ut prosam, neque suspenso segniorique modo vocis, ut canticum.