Latin
Book 1, Chapter 8
Boethius, De Musica 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Illud tamen esse cognitum debet, quod omnes musicae consonantia,, aut in duplici, aut in triplici, aut in quadrupla, aut in sesquialtera aut in sesquitertia proportione consistunt. Et vocabitur quidem quae in numeris sesquitertia est, diatessaron in sonis. Quæ in numeris sesquialtera, diapente appellatur in vocibus Quae vero in proportionibus dupla est diapason in consonantiis. Tripla vero diapente ac diapason. Quadrupla autem bisdiapason. Et nunc quidem universaliter atque indiscrete dictum sit. Posterius vero omnis ratio proportionum lucebit.