Latin
Book 1, Chapter 8
Boethius, De Musica 1.8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sonus igitur est vocis casus, emmeles, id est aptus melo, in unam intensionem. Sonum vero non generalem nunc volumus deiinire; sed eum qui graece dicitur phthongus, dictus a similitudine loquendi yQiyγεσθαι. Intervallum vero est soni acuti gravisque distantia. Consonantia est acuti sonigravisque mixtura, suaviter uniformiterque auribus! accidens. Dissonantia vero est duorum sonorum sibimet permixtorum ad aurem veniens aspera atque injucunda percussio. Nam dum sibimet misceri nolunt, et quodammodo integer uterque nititur pervenire, cumque alter alten ofiicit, ad sensum insuaviter uterque transmittitur.