Latin
Book 2, Chapter 13
Boethius, De Musica 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in his alia continua est proportionalitas, alia disjuncta. Continua quidem, ut superius disposuimus t. Unus enim idemque numerus medius, nunc quidem majori supponitur, nunc quidem minori praeponitur. Quotiens vero duo sunt medii, tunc disjuncta proportionalitas nuncupatur, ut in geometrica hoc modo, i, 2, 3, 6. Nam ut est binarius ad unitatem, ita senarius ad ternarium, et vocatur haec disjuncta proportionalitas; ande intelligi potest continuam quidem proportionalitatem in tribus et minimis terminis inveniri, disjunctam vero in 4. Potest autem in 4 et in pluribus continua esse proportionalitas, siquidem hoc modo sit, I, 2, 4, 8, [6. Sed hic non erunt duae proportiones, sed plures, semperque una minus quam sint termini constituti.