Latin
Book 2, Chapter 14
Boethius, De Musica 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco autem una eorum medietas arithmetica nuncupatur, quod inter terminos, secundum numerum aequa est difiVrentia. Geometrica vero secunda dicitur, quod similis est qualitas proportionis. Harmonica autem vocatur, quoniam ita est coaptata, ut in differentiis ac terminis æqLlalitas proportionum consideretur. Et de his quidem diligentius in arithmeticis disputatum est, nunc vero ut comrnemoremus, tantum ista percurrimus.