Latin
Book 2, Chapter 17
Boethius, De Musica 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed m his hactenus. Nunc illud addendum videtur quemadmodum Pythagorici probant consonantias musicas in praedictis proportionibus in veniri, in qua re scilicet eis Ptolemceus non videtur assensus, de quo paulo posterius dicemus. Haec enim ponenda est maxime esse prima suavisque consonantia, cujus proprietatem sensus apertior comprehendit. Quale enim est unumquodque per semetipsum, tale et deprehenditur sensu. Si igitur cunctis notior est ea consonantia quae in duplicitate consistit, non est dubium primam esse omnium diapasonconsonantiam, meritoque excellere, quoniam cognitione praecedat. Reliquæ verohunc necessariosecundum Pythagorico, ordinem teneut, quem dederint multiplicitas augmenta et superparticularis -habitudinis detrimenta. Monstratum quippe est quod multiplex inæqualitas superparticulares proportiones meriti antiquitate transcendat. Quocirca naturalis numerus ab unitate usque |ad quaternarium disponatur, I, 2, 3,4. Igitur unibinarius comparatus proportionem duplicem facit, et reddit diapason consonantiam eam, quae est masima, a ei simplicitate notissima. Si vero unitati ternarius comparetur, diapason ac diapente concordiam personabit. Quaternarius vero unitati comparatus quadruplam tenet, scilicet bis diapason efficiens sympboniam; quod si ternarius binario comparetur, diapente. Sivero quaternarius ternario diatessaron i, consonantiam supplet, isque est horum ordo cunctis ad se invicem comparatis. Nam comparatio quae restat, si quaternarium binario comparemus, cadet in duplicem proportionem, quamtenebatad unitatem binarius comparatus; itaquemaxime distantsoniin bisdiapason cam a se quadrupla intervalli dimensione discedunt. Minimum vero,cumacutiorgravioremtertia gravioris parte:transcendit, ac statdeinceps concinentiarum modus, qui neque ultra quadruplam possit extendi, neque intra partem tertiam coarctari; et secundum Nicomachum quidem hicconsonantiarum est ordo, ut sit prima diapason, secunda diapason et diapente, tertia bisdiapason, quarta diapente, quinta diatessaron.