Latin
Book 2, Chapter 18
Boethius, De Musica 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Eubulides atque Hippasus alium consonantiarum ordinem ponunt: aiunt enim multiplicatis augmenta superparticularitatis diminutioni rato ordine respondere. 0 Itaque non posse esse duplum nisi dimidium, nec triplum præter tertiam partem. Quoniam igitursitduplum, ex eo diapasonconsonantiam reddi. QnoIliam verositdiLuidium, ex eo quasi contraria divisione sesquialteram, id est diapente, effici proportionem. Quibus mixtis, scilicet diapason ac diapente, triplicem Jprocreari, qna? . utramque contineat symphoniam, sed rursus triplicis partem tertiam contraria divisione partiri. Ex que rursus diatessaron symphonia nascetur. Triplicem vero atque sesquitertium junctos quadruplam comparationem proportionis eflicere; unde fit ut ex diapason et diapente quae est una consonantia, et diatessaron uuad continentia conjungatur, quae in quadruplo consistens bis diapason nomen accepit. Secundum hos quoque hic ordo est: Diapason, diapente, diapason ac diapente, diatessaron, bis diapason.