Latin
Book 2, Chapter 23
Boethius, De Musica 2.23
Unproofread scanNot analysed yet
Illud quoque addendum necessario est, quoniam si diapente ac diatessaron superparticulares proportiones tenent, tin maximis superpaIticularihus proportionibus collocantur. Suut autem maxime sesquialtera et sesquitertia. Hoc vero approbabitur hoc modo. Nam si in minoribus proportionibus quam sesquialtera vel sesquitertia diapente ac diatessaron consonantise collocentur, non est dubium quin sicut aliae quselibetproportionessuperparticulares præter sesquialteram et sesquitertiam junctae non efficiunt unum duplum, ita diapente ac diatessaron unum diapason nulla ratione concludunt. Quoniam enim diapason in duplici proportione esse monstratum est, duplex vero proportio ex sesquialtero sesquitertioque componitur; diapason uero ex diatessaron ac diapente copulatur, non est dubium quin, si totum diapason in duplici statuatur, diapente et diatessaron in sesquialtera sesquitertiaque proportione sint locandae. Aliter enim non poterunt diapason junctas perficere, quae consonantia in duplici proportione consistit, nisi in his duabus proportionibus steterint sesquialtera scilicet ac sesquitertia. Aliae enim proportiones superpartisulares hanc nulla ratione conjungent.