Latin
Book 2, Chapter 24
Boethius, De Musica 2.24
Unproofread scanNot analysed yet
Dico autem quoniam proprie diapente in sesquialtera, et diatessaron in sesquitertia proportione consistit. Quoniam enim inter utrasque proportiones, sesquialteram scilicet et sesquitertiam, sesquialtera est major et sesquitertia minor, quoniamque in consonantiis diapente major diatessaron minor, apparet majorem proportionem majori, et minorem minori esse consonantia? aptandum. Erit igitur diapente quidem in sesquialtera, diatessaron vero in proportione sesquitertia collocanda. Quod si diatessaron a diapente consonantiam subtrahamus, relinquitur spatium, quod dicitur tonus. Sesquitertium vero si proportioni sesquialterae minuamus, relinquitur sesquioctava proportio. Quo fit ut tonus in sesquioctava debeat j ratione constitui.