Latin
Book 2, Chapter 25
Boethius, De Musica 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam demonstratum est diapason quidem duplam, diapente vero sesquialteram, junctas vero duplam ac sesquialteram triplicem proportionem procreare, ex his etiam apparet diapente ac diapason in triplici proportione constitui. Sed si quis triplici proportioni sesquitertiam habitudinem jungat, quadruplam facit. lgitur si diapente ac diapason consonantiis diatessaron symphonia jungatur, iit quadruplum spatium vocum, quod bis diapason supra esse monstravimus,