Latin
3.12.18 to 3.12.42
Boethius, De Musica 3.12.18-42
Unproofread scanNot analysed yet
hoc igitur iia piædicto, uisponantur superiores numeri qui proportionem commatis continebant, id est 531441, et sit A. Sit etiam B 524288; horum differentia sit C; C igitur numerus majorem numerum k eo qui est A septuagies quinquies metiatur. Si igitur C numerum A septuagies quinquies multiplices, fiet mihi D qui est 536475. Igitur D numerus eum qui est'A, numero eo qui est E antecedit, id est. Rursus C numerus eum qui est B metiatur septuagies quater I multipliceturque, fiet igitur numerus F- 529322. Qui F eo qui est B major est eodem E numero qui est 5031r. Ergo D numerus eum qui est A transcendit E numero, B autem numerus ab eo qui est F vincitur eodem E numero. Si igitur A numero eumdem E apponamus, fiet D. Si vero B numero eumdem E apponamus, fiet F. Sed D numerus septuagies quinquies auctus,est, per C scilicet multiplicatum. F autem septuagies quater multiplicato Ccrevit; obtinentigitur inter se proportionem D atque F quam habent 75 ad 74. Sed D at. que F sunt A atque B uno eis addito E, majorem igitur a necessarie est proportionem contineri inter A atq. le B quam inter D atque F. Namque A atque B numerus, uno E addito, effecti sunt D atque F. Mi. nor igitur proportio est inter D atque F quam inter A atque B. Sed inter D atque F eadem proportio est quae inter75 et 74. inter A igituratque B major proportio est quam inter 75 et 74. b Ac A atque B comma continent. Major igitur proportio est commatis quam 75 atque 74. Quoniam igitur ostendimus commatis proportionem majorem esse quam eam quam 75 continent ad 74 comparati; nunc ostendendum est quemadmodum minorem inter se proportionem contineant numeri spatium commatis continentes, quam 74, ad 73 comparati.