Latin
3.12.43 to 3.12.58
Boethius, De Musica 3.12.43-58
Unproofread scanNot analysed yet
Id vero monstrabitur hoc modo: reminiscendum prius est quod secundo volumine dixerimus, cum de mensura differentiæ loquebamur. Si enim ex qualibet proportione diiferentiam eorum numerorum, qui eam continent, auferamus, hi qui relinquuntur majorem obtinebunt proportionem bis numeris qui erant ante ditferentiæ diminutionem. Sint euim 8 et 6. Ab liis propriam aufero ditIerentiam, id est 2, fiunt 6 et 4, Sed in superioribus sesquitertia, in hac sesquialtera proportio continetur. Major vero est sesquialtera proportio sesquitertia proportione. Sint igitur iidem A atque B. Qui sunt superius descripti, quorum est differentia C. Multiplico diiTerentiam C numeri septuagies quater, sit mihi numerus, F, scilicet °. Qui A numero comparatus vincitur mumero G, scilicet 2f f 9. Rursus idem C multiplicetur septuagies ter, efficiet numerum K, id est 522169. Qui comparatus B numero vincitur eodem G, scilicet. Sublato igitur G de numeris A atque B, effecti sunt F atque R. Minorem igitur proportionem retinebit A atque B quam F atque K. Sed F atque Ii eam retinent proportionem quam 74 ad 73, hi enim multiplicato C effecti sunt. Minor est igitur proportio A atque B numerorum comma continentium quam 74 ad 73. Sed paulo ante ml)nstratum est eamdem commatis proportionem majorem esse quam 75 ad 74. Monstrati sunt igitur numeri qui comma continent, majorem quidem inter se habere proportionem quam 75 ad 74, minorem vero quam 74 ad 75, quod oportebat ostendere.