Latin
Book 3, Chapter 14
Boethius, De Musica 3.14
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur demonstrandum proponimus semitonium minus, majus quidem esse commatibus tribus, minus vero quatuor, quod hinc facillime possis agnoscere. Sint tres numeri ita dispositi, ut inter se proportionem contineant diapason, et eam quae dicitur sex tonorum. _Sint euim A 262144. Intendantur igitur ab B quidem quinque toni continui, et sit B. 472392; ad C autem diapason consonantia referatur, et sit C 524288. Ad D autem sex toni intendantur, sitque D 531441. His ita dispositis et constitutis, manifestum est inter Catque D comma ('onstitui, eorumque differentiam esse; id autem sit Iv, remittantur igitur duo toni ab eo quod est B, ad id quod est E, et sit E 373248. Rursus ab eo quod est E intendo diatessaron ad id quo est F 497664. Quomam igitur inter E atque B duo sunt toni, inter E atque F diatessaron, inter B igitur atque F minus semitonium reperitur. Sublatis enim b a diatessaron consonantia duobus tonis, fit reliquum semitonium minus, quod in primis numeris constare prædixi et. Quos eosdem numeros si millies noningenties quadragies quaterque multiplices B atque F, numeros explicabis. Quos necessarie est eamdem proportionem superius dictis numeris continere, qui uno atque eodem numero, id est pariter multiplicati crevere. Item ab eo quod est F. intendo diatessaron, scilicet ad G, et sit G 663552. Rursus ab 'eodem G remitto ad P duos tonos, et iit P 524288. Quod P necessarie est, ut eumdem sonum quem C numerus'exhibeat. Ad æqualitatem namque ejus tali ratione progressus est. Etenim ea quas est A C diapason consonantia, quæ constat quinque tonis ac duobus semitoniis minoribus, ab tonis commate superatur. Ab eodem igitur A termino numerus P, quinque tonis ac semitoniis duobus recessit boc modo. Ab eo qnod est A usque ad id quod est B quinque nimirum colliguntur toni; ab eo autem quod est B usque ad id quod est F minus esse semitonium pernotatur, F veru atque P, idem rursus semitonium minus includunt. A igitur usque ad Fj quinque tonos ac duo semitonia minora produxit. Jure igitur P atque C eisdem numeris conscribuntur. Sed quoniam inter F atque C semitonium minus est, videamus hsec quae sit eorum differentia, ut eam commati comparemus. Est autem eorum differentia, et sit haec M. Igitur Ii commatis differentia est, M. autem semitonii minoris. Si igitur K numerum tertio auxerimus, fiet numerus. Et sithicL. Si vero quater eumdem numerum Kmultiplicare voluerimus, fient 38fi 12, et sit hoc N. Igitur M major quidem est ab L; idem autem M minor est ab N. Sed N quater aucto commate succrevit; L autem tertio, M vero semitonii minoris obtinet differentiam. Jure igitur dictum est minus semitonium minus quidem esse quam quatuor commata, majus vera quam tria.