Latin
Book 3, Chapter 15
Boethius, De Musica 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem hac ratione et semitonium majus quod apotomen dici supra retulimus, quot commatum sit possumus invenire boc modo: Sit A 262144. Quinque vero ab eo distans tonis sit B 472392. Sex vero distans tonis ab eo qnod est A, sitD, scilicet 531441, inter B igitur atque D tonus est; B vero ab eo quod est C distat per semitonium minus, et sit C. 497664. Relinquitur ergo inter C atque D apotome proportio. Nam cum sit tonus B D, ex eo si auferas B C semitonium minus, CD relinquitur majus, quod apotomen esse supra retulimus, inter D igitur atque C est differentia; haec autem sit E, sed erat, commatis differentia, hæc sit F. Si igitur F, id quod est comma, quinquies multiplicem, fient mihi, et sit hoc G. Sivero idem F quater multiplicem, fit Ii numerus qui est. G igitur ab eo quod est E majus est, Ii minus. Sed G quinquies auctum est comma. Ii vero quater, F autem apotomes differentia est. Jure igitur dictum est apotomen minorem quideti. essequamquinquecommata, majorem vero quam quatuor; ex hoc igitur comprobatur tonum majorem quidem esse quam sunt octo commata, minorem vero quam novem. Nam si minussemitonium, majus quidem est quam tria commata, minus vero quam quatuur, apotome autem major quidem est quam quatuor commata, minor vero quam quinque junctum semitonium minus semitonio majori. quod est apotome, erit omne majus quidem commatibus, minus vero quam 9; sed apotome atque semitonium minus unum cfiiciunt tonum. Tonus igitur major quidem est commatibus, minor vero 9. "Ratiocinationem. b Non habetur. °. d F.