Latin
Book 3, Chapter 16
Boethius, De Musica 3.16.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quanquam; per hanc a rationem demonstratum est quemadmodum tonus commatibus comparetur, non est tamen quasi segnibus delassandum, quo minus per se hanc contra commata comparationem retinere tonus ipse monstretur. Sit igitur A quidem 2G? 14'+, Bautemquinque ab eo distans tonis 4i2392. C vero diapason ad id quod est A continens symphoniam, scilicet in numeris 524288; D autem ab eo quod est A, sex totos differens tonos C 531451. D igitur ab eo quod est C distat commate, sex toni scilicet ab diapason consonantia. Id autem sit E. D autem ab eo quod est B tono integerrimo distat, toni scilicet quinque tonis, id autem sit d F 590049. Si igitur E novies auxero, fiet mihi II. Sin vero octies, fient 5i224, id sit G. Sed H quidem F numero comparatus superat, G vero superatur, et est F toni differentia. . H autem novies multiplicatum comma, G vero octies. Demonstratus est igitur tonus minor quidem esse commatibns,: eisdem vero octo commatibus major.