Latin
Book 3, Chapter 2
Boethius, De Musica 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero si eos numeros disponamus qui de sesquitertiaproportione duobus tonis retractis relinquuntur, in his considerare possumus uirum ea proportio quæ post duos tonos relinquitur, integri loco semitonii censeatur; quod si ita repertum, sit, illud quoque est comprobatum diatessaron consonantiam duobus tonis atque integro semitonio copulari. Erat igitur superius terminus primus. Ad hunc sesquitertiam proportionem tenebant. Sed ad primum terminum faciunt tonum. Ad rursus toni obtinent locum. Est igitur quod relinquitur ex diatessaron tota proportione, ea scilicet habitudo quae in et unitatibus constat. Hae:, igitur si probatur integri toni esse dimidium, dubitari non potest diatessaron es duobus tonis semitonioque a constare. Quoniam igitur demonstratum est toni di:. midium inter sesquisextamdecimam et sesquiseptimamdecimam proportionem locari, ab hac comparatione etiam heec proportio metienda est. Ne enim longius progrediamur, sumo ex octam decimam partem, ea fit 13 et semis. Hauc si eisdem ap- Dosuero, fiunt et semis. Apparet igitnr minorem proportionem esse256 ad243 sesquioctavadecima nabitudine. Quod si dimidius tonus major quidem est in sesquisextadecima, minor vero in sesquiseptima decima proportione, sesquioctavadecima vero minor est sesquiseptimadecima habitudine, ducentorum vero 56 ad ducentos 43 comparatio, quæ scilicet relinquitur ex diatessaron duobus retractis tonis, minor est sesquioctavadecima: non est dubium quin haec duorum numerorum proportio semitonio longissime di~ minutior sit.