Latin
Book 3, Chapter 3
Boethius, De Musica 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si (ut ait Aristoxenus) diatessaron consonantia ex duobus tonis semitonioque conjungitur, duae diatessaron consonantiæ necessario quinque tonos efficient, et diapente ac diatessaron junctæ, sicut unum diapason jungunt, ita sex tonis continua proportione coaequantur. Et quoniam paulo ante sex disposuimus tonos, quorum minimus erat numerus 262144, ad hunc vero ultimus in sexto collocabatur tono numerus 531441, quintum vero retinebant tounm 472392, disponantur hoc modo: Nunc igitur de minoribus numeris, id est quinque tOllis, loquamur. Si ergo diatessaron duobus tonis ac semitonio, bis vero diatessaron quinque consisteret tonis, cum ex 262144 diatessaron intenderem, cumque de 472392 aliud diatessaron remitterem, idem inter utramque intentionem remissionemve numerus inveniretur. Id autem fit hoc modo: a numero qui est 262144 besse diatessaron intendo, id est sesquitertium, qui fit in 349525 et triente. Rursus de 472392 numeris remitto sesquitertiam proportionem, quas sit in 354294, has igitur proportiones disponamus hoc modo, et sit primus quidem numerus A, secundus vero B, tertius C, quartus D. Quoniam igitur A terminus ab D termino quinque remotus est toni, quoniamque diatessaron in duobus tonis ac semitonio jungitur, ut Aristoxenus arbitratur, unumque diatessaron, inter A atque B, aliud vero inter C atque B positum est, B et C terminos non oportet esse diversos, sed unos atque eosdem, ut integre quinque toni ex duabus diatessaron consonantiis constare videantur. Nunc vero quoniam est differentia et besse, arguitur diatessaron mini me tonis duobus ac semitonio conjungi.