Latin
4.1.33 to 4.1.40
Boethius, De Musica 4.1.33-40
Unproofread scanNot analysed yet
ubi vero minus, ibi majoracuties. Dum ergo A B in quadruplo spatio excedit E B, erit recte proslambanomenos in quadruplo gravior, et C B acutior in quadruplo, et eadem chorda A B ad F B est sesquioctava spatio, quare tono ab F B vincitur; erit ergo hypate hypaton. Eadem rursus ad C B sesquitertia est spatio, erit ergo C B lychanos hypaton diatonos. Vincetque C B in acumine ipsum A B consonantia diatessaron. Insuperidem A B spatio duplum est ad D B; erit idcirco acumine duplum ipsum D B ad A B. Et sic C B neten hyperbol constituet, quod doctus lector facile conspiciet dum acuduscoutempiatur.