Latin
Book 4, Monochordi regularis partitio in genere diatonico
Boethius, De Musica 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Superior vero descriptio inferiora signa quae eontinet, ejus sunt descriptionis, ubi chordis notulas apposuimus, quoniam earum nomina longum fuit ascribere. Item si A B tribus incisionibus partiamur, erit pars tertia A G. a Duae igitir ejusdem erunt G B. Consonabit igitur A B proslambanomenos ad G B, quæ est hypmte meson, diapente consonantiam in proportione sesquialtera constitutam 'C B autem ad G B erit sesquioctava, et continebit tonum, idque ordine cadit. Nani lychanos bypatoLi diatonos. id est C B, ad eam quæ est hypate ine-son, id est G B, continet tonum. Rursus A B quidem proslambanumenos ad C B lychanon hypaton diatonos consonantiam babet diatessaron, A B autem proslambauomenos ad G B hypate [nesou habet consonantiam diapente. Item C B ad D U, id est lychanos hypaton diatonos ad mesen habet consonanLiarn diapente, G B autem ad D B, id est hypate meson admescu, iiabetcunsouatitiam diatessaron. Lychanos autem hypaton, id est C B, ad totius chordæ. modum ab eo quod est A usque ad id quod est LL, hanc, id est A, prostamheQomeQon divido, dimidiam ad 0, ut sit tota A dupla ad hypaten meson comparata, id est G B, distabit tono. Si autem ejus quæ est C B quartam partem sumpsero, erit C K. Igitur C B ad K B obtinet sesquitertiam proportionem, K B autem ab ea qnae est D B sesquioctava proportione distabit. Erit igitur K B quidem Jychanos diatonos meson, et erit C B, id est lychanos hypaton diatonos, ad It B, id est lychanos diatonon meson diatessaron consonantiam continens. Rursus si ejus quae est D B nonam partem sumpsero, erit mihi D L. Igitur L B erit paramese. Si autem ejus quae est D B quartam partem sumpsero, erit D N. Igitur N B erit D'ete synemmenon. Si autem ejus quae est D Btertiam partem sumpsero, erit D N. Igitur N B erit nete diezeugmenon. Si autem K B in duas partes aequas fuerit divisa, erit K X, eritque X B paranete hyperboleon.