Latin
4.12.1 to 4.12.20
Boethius, De Musica 4.12.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Harum vero omnium vocum partim sunt in totum immobiles, partim in totum mobiles, partim vero nec in totum immobiles, nec in totum mobiles. In totum immobiles sunt proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synemmenon, paramese, nete diezeugmenon, nete hyperboleon. Idcirco quoniam in omnibus tribus generibus eaedem sunt, nec nomina nec loca permutantes, sive pentachorda, sive tetrachorda contineant. Pentachorda quidem ut proslambanomenos ad hypaten meson, et mese ad neten diezeugmenon. Tetrachorda vero ut hypate hypaton ad hypaten meson, hypate meson ad mesen. Mobiles vero sunt quae secundum singL1ia genera permutantur hoc modo ut paranete et Iichanos diatonici et chromatici, trite et parhypate enharmonici. Alia est enim paranete hyperboleon diatonos, alia paranete hyperboleon chromatica, alia trite enharmonios. Diversae sunt etiam paranete diezeugmenon diatonos, atque chromatica. Nec est eadem quæ in generibus cæteris trite diczeugmenonenharmonios, neque eædem sunt parauete synemmenon diatonos et chromatica c et trite synemmenon enharmonios, his qui sunt in reliquis generibus trite. Distant etiam lichanos meson diatonos et lichanos meson chromatice, f et parhypate meson enharmonios nulli aliorum generum parhypate similis inveniLur. Nec eosdem locos ac numeros servant lichanos hypaton diatonos et. lichanos hypaton chromatice. s Nam parhypate hypaton enharmonios aliorum generum parhypatij reperitur esse dissimilis. Non in totum vero immobiles aut mobiles sunt, quae in duobus quidem generibus manent, id est chromatico et diatonico, sed in enharmonio permutantur. Id autem sic consideratur trite hyperboLeon, diatonos, et trite hyperboleon chromatice eadem in superiori forma descripta est, hisdem numeris. At vero cum enharmonium genus aspicimus trite! ! aliam reperimus, id est. Quæ igitur vox duobus fuit generibus communis, eadem in tertio permutata est. Idem est et indiezeugmenontetrachordo. Nam trite diezeugmenon 'diatonos et trite diezeugmenon chromatica eædem sunt, sibique consentiunt, trite autem diezeugmenon enharmonios a superiore distat, in synemmeuis etiam idem est.