Latin
4.12.21 to 4.12.32
Boethius, De Musica 4.12.21-32
Unproofread scanNot analysed yet
Trite enim synemmenon diatonos et trite synemmenon chromatice eædem sunt. Ted trite synemmenon enharmonios est diversa. Item parhypate meson diatonos, et parhypate meson chromatica eaedem notantur. Sed in enharmoniogenere sicut superius trite ita hic parhypate juxta j hypates meson quidem inveniutjtur, vi autem ac soni acumine diversae sunt caeteris. Rursus parhypate hypaton diatonos et parhypate hypaton chron. jatica eadem est. Sed non eadem est cum in enharmoniogenerequeerit. ur. Sed ut harum non plena mutabilitas clarius colliquescat ad hyperboleon 'tetrachordum redeamus, in hoc igitur quae in diatonico atque in chromatico genere trite hyperboleon est, eadem mutatur in enharmonio, et fit paranete. Item quae trite diezeugmenon in diatonico vel chromatico genere vocabatur, paranete in enharmonio dicitur quae trite synemmenoniu chromatico vel diatonico fuit, in enharmonio in paraneten transit. Quae vero parhypate meson in chromatico vel diatonico videbatur, eadem lichanos meson in enharmonio reperitur. Quæ autem parhypate hypaton, vel in diatonico vel in chromatico dicebatur, lichanos hypaton in enharmonio nuncupatur. Sunt igit. urquidcm immobiles, proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synemmenon, paramese, nete diezeugmenon, nete hyperboleon, mobiles vero quas lychanos, vel paranetas, vel diatonicas, vel chromaticas, vel enbarmonicas a nominamus. Non in totum mobiles aut immobiles, quas parhypatas tritas in diatonico vel chromate, lichanos autem vel paranetas in enharmonico genere dicimus.