Latin
4.13.1 to 4.13.18
Boethius, De Musica 4.13.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc de speciebus primarum consonantiarum tractandum est; primas autem consonantice sunt diapason, diapente, diatessaron. Species autem est quædam positio propriam habens formam secundum unum quodqne genus in uniuscujusque proportionis consonantiam facientis terminis constituta, ut indiatonico genere. Nam si diezeugmenon tetrachordum inter hyperboleon tetrachordum mesefique ponamus, subtracto scilicet synemmenon tetrachordo, erunt -)5 nervi. At si ab his proslambanomenos detrahatur, erant quatuordecim. Hi ergo disponantur hoc modo. Sit A hypate hypaton, B parhypate hypaton, C hypate itchanos, D hypate meson, E parhypate meson, F lichanos meson, G mese, II paramese, I tritediezeLigoienon. K p:uanete diezeugmenon, L nete diezeugmenon, M trite hyperboleon, N paranete hyperboleon, nete hyperboleon. Ab hypate igitur ad paramesen diapason consonantia est. Amese vero ad hypaten meson diatessaron, ab eadem vero mese ad lichanon hypaton diapente. Erit igitur diapason quidem octo chordarum. Diatessaron vero quatuor, diapente autem quinque. Ac per hoc habebit diatessaron quidem species tres, diapente autem species quatuor, diapason vero species septem. Semperque una minus species erit quam fuerint voces, ut enim a mese cæteras ordinamus diatessaronconsonantiLC species tres sunt, hoc modo: una quidem species erit ab G ad D; secunda vero ab F ad C; tertia vero ab E ad B, et huc usque diatessaron species progrediuntur. Idcirco quia huc usque species binos continet nervos ejusdem diatessaron, ut G D quidem eos qui suntE f pa contineat, F C eo> qui sunt E D, et E D eos continent qui sunt C D; si vero liis adjecero diatessaron D A, diversa non erit ab ea quæ estG D, unum enim solum G D consonantise nervum continebit, id est D solum. Excessit igitur G D cOllsonantiam, atque ideo diatessaron tres species habere perhibetur.