Latin
Book 4, Chapter 17
Boethius, De Musica 4.17
Unproofread scanNot analysed yet
Diapason igitur consonantiam servat A ad id quod est H, octo enim vocibus continetur: primam igitur dicimus esse speciem diapason ea quae est A H, secundam vero B I, tertiam C Iv, quartam D L, quintam E M, sextam F N, septimam G 0. Relinquitur igitur extra H P, quae ut lotus ordo impleatur adjecta est, atque hic est octavus modus, quem Ptolemaeus super annexuit.