Latin
Book 4, Chapter 18
Boethius, De Musica 4.18
Unproofread scanNot analysed yet
Ut a vero indubitanter consonantiarum ratio colligatur, tali brevissimo ac simplici effici poterit instrumento. Sit igitur regula diligenter extensa A D, cui duo hemispheria, quas magadas Graeci vocant, insuper apponantur, ita ut ab ea quae est E curvatura ad id quod est B deducta linea rectos circa se angulos reddat: item ab ea quae est F curvatura ad id quod est C punctum deducta linea rectos circum se angulos efficiat. Sint vero hæ æqualiter undique perpolitæ ad eosdem usus, sint eisdem aliæ o'quales paratae, super has intendatur nervus æqualis undique, is qui est A E F D. Si igitur diatessaron cousonautiam qualis sit reperire voluero, hoc modo faciam: ab E puncto, quo nervus semisphærium tangit, usque ad F punctum, quo rursus ab alia parte altero nervus semisphærio jungitur,divido spatium quod est E F septem partibus, et ad partem quartam septimarum appono punctum quod est K; est igitur E Ii ad eam quæ est K F sesquitertia. Si igitur ad Ii æquum superioribus semi,phæriis apposuero, atque alterutra vicissimEK et Iv F plectro adhibito pellantur, diatessaron distantiam consonabit. Sin vero simul partes idem C Ii et Ii F utrasque percussero, diatessaron consonantiam nosco. Quod si diapente efficere volumus, quinque partibus totam chordam, id est spatium ab H ad divido ac tres uni proportioni, duas vero reliquæ dabo, atque ita posito semisphaeho, secundum superius dictum modum consonantias dissonantiasque perpendo; item si diapason consonantiam temptare voLuero, totum tribus partibus seco, atque in unam duasque distribuens easdem simul vel alterutram pulsans e quid consonet,ve! quod dissonet utraque cognosco. Tripla vero, quse ex permixtis consonantiis nascitur, ita redditur, ut si totam in quatuor partium divisionibus partiamus, atque in tres et unam tota nervi prolixitas dividatur, ita semisphærium tribus apposit. um triplæ proportionis dissonantiam et consonantiam reddat.